라틴어 문장 검색

num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
(아풀레이우스, 변명 14:10)
Quid cum frequenti subole spissus cumulat verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat?
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:2)
Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem:
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:2)
"nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:13)
Quae quidem simul viderat illum iuvenem, fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, eum viderem puellam, proci iuvenis amore nuptiarumque castarum desiderio simulato, lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine;
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:3)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
Quo facto imperat pontem adversus hostem praevallari et, qua exitus navibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:7)
Ad spissa autem Aristogenis fit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장108)
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장18)
Ad spissa autem Aristogenis fit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 29:1)
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:1)
293, 30 et spissior, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1615)
- spissior lego cum codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1616)
Ad spissa, 7028. Ea lectio non est spernenda;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).901)
et quidem duobus linis injicienda est, spissior quam alibi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION